Miyamotus Musashi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Miyamotus Musashi

Miyamotus Musashi samurai clarus vel ronin, anno 1584 in urbe Miyamoto natus est. Musashi, cuius nomen totum Shimen Musashi No Kami Fujiwara No Genshin est, puer vehemens fuisse dicitur. Cum tredecim annos natus esset, primum pugnavit et adversarium vicit. Arima Kihei, adversarius victus, cum a Musashi violatus esset, de vita decessit. Anno 1645 librum clarum et praeclarum Gorin no Sho scripsit. Libro scripto paulo post decessit, sed ante mortem nomem Kensei (bellator/gladiator sanctus) ei datum est.

Novem praecepta Miyamoti Musashi[recensere | fontem recensere]

  1. Cogitata perversa vitare.
  2. fabricari in via fabricando
  3. Artes omnes stringere necnon unum.
  4. cognoscere viam cuiusque officii, nec non unius cui adhibetur.
  5. Secunda et adversa cuiusque rei discernere scire
  6. iudicium ex intuitione in omni re frequentare
  7. cognoscere ex instinctu quod invisibile est.
  8. animam vertere in minutissima.
  9. nihil inutile facere.