Milo Crotonensis

E Vicipaedia
Wikidata Milo Crotonensis
Res apud Vicidata repertae:
Milo Crotonensis: imago
Milo Crotonensis: imago
Nativitas: 550i a.C.n.; Croto
Obitus: 6. saeculum a.C.n.; Lacinium

Familia

Coniunx: Myia
Mors Milonis, sculptura a Petro Puget confecta, Museum Lupariense.

Milo Diotini filius (natus circa annum 555 a.C.n.; mortuus post annum 510 a.C.n.) fuit luctator Graeciae antiquae et inter notissimos antiquitatis athletas numeratur. Etiam periodonica titulo gloriabatur, ut qui quattuor praecipuis certaminibus panhellenicis, "coronatis" dictis, in serie victor fuerat. Alioqui in patria, Crotone Calabriae, vixit. Pythagorae philosophi, aequalis sui, assectator fuit. Praeterea ducem exercitus efficacem se praebuit.

De numero athleticarum victoriarum[recensere | fontem recensere]

Secundum Pausaniam[1] sexiens Olympiae in luctationis certamine victor fuit, semel apud pueros anno 540 a.C.n. et quinquies apud viros inter 532 et 516 a.C.n. Septimum Olympiam certaturus cum venit, a Timasitheo, Crotoniate et ipso, victus est. Delphis quoque ludis Pythicis sexiens apud viros et semel apud pueros vicit. Decem victorias ludis Isthmicis, novem ludis Nemeis rettulit. Quinquies periodonica apud viros, semel apud pueros renuntiatus est. Ita illustrissimus ex omnibus luctatoribus antiquis dici potest.

De reliqua vita[recensere | fontem recensere]

Milo non fuit athleta tantum ː sacerdos erat Herae Laciniae dictae et Myam, Pythagorae philosophi filiam, cuius familiaris erat, uxorem duxerat. Rei publicae quoque operam dabat et magnas partes in victoria civitatis suae contra vicinos Sybaritas anno 510 a.C.n. egisse dicebatur. Ut Hercules alter leonis pelle vestitus et clava armatus belli pugnabat.

De morte[recensere | fontem recensere]

Obiit in patria sua a lupîs voratus. Etenim digitos inseruerat in truncum arboris quem nonnulli cunei discissum retinebant ː qui cum amoverentur manus suas compressas liberare non iam potuit nec feras arcere[2]. Quae mors pictoribus et sculptoribus modernis patheticum argumentum praebuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Descriptio Graeciae V.14.5-6.
  2. Haec mors Latine ab Aulo Gellio, apud Graecos a Pausania et Strabone narrata est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • Geneviève Bresc-Bautier, Pierre Puget, "Milon de Crotone", Musée du Louvre, 1996
  • A. Olivieri, "Il pitagorico Milone Crotoniate" in Civiltà greca nell'Italia meridionale, 1931 ː 83-98 Recensio critica
  • Jean-Manuel Roubineau, Milon de Crotone ou l'invention du sport, PUF, 2016. Nonnullae paginae apud Guglum librorum
  • Valérie Visa-Ondarçuhu: Milon de Crotone, personnage exemplaire, in: Héros et voyageurs grecs dans l’Occident romain, ed. Alain Billault, Lugduni 1997, p. 33-62. ISBN 2-904-974-14-8