Stella Polaris
E Vicipaedia
(Redirectum de Polaris)
Stella polaris, breviter Polaris, aliter α Ursae Minoris est praeclara stella sideris Ursae Minoris. Nomen capit quod caelesti polo septentrionali proxima stat; per motum Terrae fit ut ceterae caeli stellae, cum orbes suos conficiant, circum hanc unam agi videantur. Noctu, Polaris viatoribus nautisque, quibus regionem septentrionalem indicat, maximo usui est.
Polaris haud omnibus temporibus polum septentrionalem significavit, nam per motum quendam axis Terrae (qui motus praecessio vocatur) turbinalem evenit, ut polus caelestis ipse in caelo moveatur. Multis autem saeculis praeteritis, Vega, sideris Lyrae clarissima stella, nova stella polaris erit.