Menzies Campbell

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Menzies Campbell

Menzies Campbell, vulgo plenius Sir Walter Menzies Campbell (Glasgoviae natus die 22 Maii 1941), alumnus Universitatis Glasguensis, fuit athleta et est nunc rerum politicarum peritus Britannicus factionis Liberalis Democraticae cuius dux fuerat a die 2 Martii 2006 usque ad diem 15 Octobris 2007. Campbell est a die 11 Iunii 1987 legatus apud Parlamentum Regni Uniti ubi munere populi Fifae Boreorientalis fungitur. Die 9 Ianuarii 2006 cancellarius electus est Universitatis Sancti Andreae apud Scotos, antecessore Kenetho Dover.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!