Mentula
E Vicipaedia
| Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt! — Lege cautiones Anglice |
Mentula,[1], quae etiam Latine dicitur penis[2] (Graece: πέος), est membrum virile, sive hominis sive animalium, quod in partes tres dividitur:
- Radicem, quae mentulam affigit corpori;
- Corpus, quod est productum et cylindratum;
- Glandem, quae praeputio, cui frenulo colligatur, circumdatur.
Index |
[recensere] Descriptio accurata
Mentula constat ex musculis bulbospongiosis et ischiocavernosis, qui eam retrahunt; tribus arteriis irroratur: arteria dorsali penis, arteria profunda penis, et arteria bulbi penis.
[recensere] Sanitatis cura
Glans penis, ne nimio sebo madefiat, frequenter et sedulo est viro detergenda.
[recensere] Fontes
Gaius Valerius Catullus[3] Mentulam quemdam, equitem et praefectum fabrum in Gallia, cui Caesar favebat, refert, qui vere Mamurra dicebatur. Sed ideo mentulae cognomine lacessendi causa illudebatur, quia "non homo, sed vero mentula magna minax" videbatur (c. 115, 8).
[recensere] Vide etiam
[recensere] Notae
[recensere] Nexus externi
- http://www.vroma.org/~hwalker/VRomaCatullus/Mamurra.html De Mamurra apud Catullum] apud situm vroma.org
[recensere] Pinacotheca
-
Cereus, qui speciem instrumenti virilis imitatur.
| Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes! |