Eiaculatum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Erste hilfe.svg Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt!Lege cautiones Anglice
Eiaculatum hominis
Cellulae spermaticae sunt pars effluvii eiaculati

Eiaculatum (Graece σπέρμα 'sperma') est fluidum organicum, etiam fluidum seminale appellatum, quod spermatozoa ad propagandam vitam necessaria continere potest. Id a gonadibus aliisque glandibus sexualibus animalium masculinorum vel hermaphroditicorum excernitur et ova feminarum fertilizare potest. In hominibus, eiaculatum nonnullas partes praeter spermatozoa continet: enzymata proteolytica et alia enzymata cum fructoso sunt elementa fluidi sexualis quae spermatozoa superesse sinunt et medium praebent per quod ea movere (vel "natare") possunt.

Semen a vesicula seminali producitur, in qua id oritur, quae in pelvi situm est. Ratio quae in effluvio seminis efficit eiaculatio appellatur.

Numerus spermatozoorum tempore eiaculatus testium, aetate, valetudine, et hydratione variatur. Aneiaculatum est status quo homo semen eicere non potest.

Multi viri pollutiones habent, id est orgasmus cum involuntaria eiaculati emissione, praecipue inter somnium.

Vide etiam [recensere]

stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!
imago ex Kamasutra Haec stipula ad sexualitatem spectat. Amplifica, si potes!