Marina Severa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Marina Severa Augusta

Marina Severa (nescimus, quando nata quandove mortua sit) uxor prima Valentiniani I imperatoris et mater Gratiani Augusti erat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Marina Severa[1] ante annum 359, quo Gratianus natus est Valentiniano nupsit, tum tribuno militum. Anno 370 imperator vel divortium cum ea fecit propter avaritiam et abusum potentiae[2] et novam uxorem Iustinam, viduam Magnentii usurpatoris, sumpsit vel matrimonium et cum Marina Severa et cum amica eius Iustina tenuit et legem de ducendis duabus uxoribus promulgavit. Severa de Iustinae pulchritudine etiam imperatori rettulisse et ad matrimonium secundum pepulisse dicitur[3]. Marina Severa ante Valentinianum mortua est[4] vel post mortem eius a Gratiano filio revocata est[5].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioannes Malalas, Chronicon Paschale, Ioannes de Nicio eam Severam, Socrates Scholasticus "Marinam" vocaverunt.
  2. Ioannes de Nicio, Chronicon LXXXII 10
  3. Socrates Scholasticus, Historia Ellesiastica IV 31
  4. Josef Rist, "VALENTINIAN I. (Flavius Valentinianus)" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 12 (Herzberg, 1997. ISBN 3-88309-068-9) , columnae 1055–1060
  5. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1999, p. 329