Maria I (regina Scotiae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Maria I (regina Scotiae)
Mary, Queen of Scots, Mary Stuart, Mary Stewart aut Mary I
Maria I (regina Scotiae)
circa annum 1558
Nata 8 Decembris 1542
oppidum Linlithgow
Obiit 8 Februarii 1587
oppidum Fotheringhay

Maria Stuarta fuit Scotiae regina et breviter etiam Franciae regina.

Vita[recensere | fontem recensere]

Maria filia Iacobi V , qui paulo post ortum suum obiit, fuit Scotiae regina a die 14 Decembris 1542 usque ad diem 24 Iulii 1567.

Maria fuit breviter etiam Franciae regina quia anno 1559 Francisco II, Franciae regi nupsit, qui tamen iam insequenti anno iuvenis propter cerebri suppurationem obiit et Maria sine liberis vidua mansit. Cum Maria, quae Catholica erat, in Scotiam rediit, cognovit non amatam esse quia populus terrae natalis suae reformationi favebat. In Scotia Maria Henrico Stuarto domino Darnley nupsit, viro pulcherimo at sollicito et suspicioso praecipue de David Rizzio reginae scriba a secretis. Die 9 Martii 1566 iussu et auxilio Mariae Stuartae viri Henrici Stewart Rizzio sub oculis reginae, illo tempore gravidae, a nobilum globu trucidatus est.

Paulo post Henricus Stuart incendio, quod dicitur iussu Mariae a Bothwell Comite excitatum, absumit. Cum Maria Bothwell Comiti nupsit, hostes sui eam deposuerunt et comprehenserunt, sed Maria in Angliam apud consobrinam suam Reginam Elisabetham effugere potuit. Eodem tempore Mariae filius, Iacobus VI Scotiae postea I Angliae eam post abdicationem in imperium secutus est.

Arguta crimine maiestatis ab Regina Elisabetha in carcere inclusa est in castello Fotheringhay Angliae.

Post viginti annos supplicio affecta est, quia conata est reginam Elisabetham I necare.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!