Marcus Annius Libo
E Vicipaedia
Marcus Annius Libo (nescimus, quando natus aut mortuus sit) senator Romanus fuit secundo saeculo. Annius Libo filius Marci Annii Veri, consulis ordinarii anni 121 et 126 fuit. Frater eius Marcus Annius Verus pater Marci Aurelii imperatoris fuit. Ise anno 128 consulatum ordinarium gessit[1]. Habuit duos liberos, Annium Libonem et Anniam Fundaniam Faustinam, quae postea Tito Pomponio Proculo Vitrasio Pollioni nupsit[2].
Notae [recensere]
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 714
- ↑ Antony Birley, Mark Aurel, Monachii 1977, p. 421
| Antecessores: Titus Atilius Rufus Titianus et Marcus Gavius Squilla Gallicanus |
Consul 128 cum Lucio Nonio Calpurnio Torquato Asprenate |
Successores: Publius Iuventius Celsus Titus Aufidius Hoenius Severianus II et Lucius Neratius Marcellus II |