Publius Iuventius Celsus Titus Aufidius Hoenius Severianus
E Vicipaedia
Publius Iuventius Celsus Titus Aufidius Hoenius Severianus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus et iuris consultus primo et secundo saeculo fuit.
Index |
[recensere] Vita et cursus honorum
Filius et discipulus Publii Iuventii Celsi Patris iuris consulti fuit et in Italia septentrionali natus est. Accepit cum Lucio Neratio Prisco scholam iuris Iuventii patris. Consiliarius Hadriani imperatoris factus anno 129 consul ordinarius cum filio Neratii Prisci et postea proconsul Asiae nominatus est. Celsus consul senatus consulto Iuventiano [1]favebat, quo heres credulus hereditatis caducae non plus quod lucri fecerat, deberet[2].
[recensere] Opera
- Quaestiones (XII aut plus libri)
- Epistulae (XI libri)
- Digesta (XIL libri) - Hoc opus corpus causarum diversarum est - solum tempore Iustiniani I imperatoris ad digesta Iustiniani facienda adhibitum est.
[recensere] Quod de iure sensuit
Celsus numquam ius scriptum interpretabatur, sed semper quaesivit, quid sit natura iuris. Itaque saepe ius traditum iustitiae causa mutavit.
[recensere] Dicta
Nonnulla dicta clara Celsi nobis tradita sunt:
- "Ius est ars boni et aequi." (Dig I 1,1)
- "Scire leges non hoc est verba earum tenere, sed vim ac potestatem." (Dig. I 3,17)
- "Incivile est, nisi tota lege perspecta, una aliqua particula eius proposita iudicare vel respondere." (Dig. I 3,24)
- "impossibilium nulla obligatio".
[recensere] Notae
| Antecessores: Lucius Nonius Calpurnius Torquatus Asprenas II et Marcus Annius Libo |
Consul 129 cum Lucio Neratio Marcello II |
Successores: Quintus Fabius Catullinus et Marcus Flavius Aper |

