Latinitas nondum censa

Marcianus Aristides

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Icona Aristidis

Marcianus Aristides Atheniensis fuit apologeta Christianus saeculi secundi. Aristides philosophus antiquissimam apologiam servatam ad Hadrianum imperatorem (ab anno 117 usque ad annum 138) scripsit. Primo ostendit Deum esse, tum non barbaros, Graecos vel Iudaeos, sed solum Christianos verum Deum novisse et ita vivere. Apologia perdita putatabatur, donec Mechitaristi a sancto Lazaro anno 1878 Venetiis fragmentum copiosum Armenicum huius apologiae ediderunt, Rendel Harris anno 1889 interpretationem completam Syriacam in manuscripto monasterii sanctae Catharinae in Monte Sinaitico repperit atque Armitage Robinson ostendit versionem Graecam fabulae Romanensis Byzantinae »Barlaam et Iosaphat« ab Ioanne Damasceno conscripto partem maiorem apologiae ut orationem monachi continere.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Friedrich Wilhelm Bautz, "ARISTIDES" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 212–213