Iohannes Damascenus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Iohannes Damascenus

Iohannes Manssour, magis notus ut Iohannes Damascenus (Graece: Ιωάννης Δαμασκήνος) (natus Damasci circiter annum 650; obiit anno 749) fuit clarissimus theologus, quem Papa Leo XIII Doctorem Ecclesiae anno 1890 fecit. Ecclesiae Catholica, Anglica, et Orthodoxae festam diem Ioannis Damasceni die 4 Decembris (olim 27 Martii) celebrant.

Vita[recensere | fontem recensere]

Iohannes, exeunte saeculo septimo, Damasci ex familia Christiana natus est. Licet Christianus esset, parentis vestigia secutus, apud Arabicum califam, ut aiunt, magistratum exercuit. Dimisso honore, optime in philosophia eruditus, monachus factus est in monasterio Sancti Sabae prope Hierosolymam. A Hierosolymitano episcopo sacerdotio insignitus, patrum doctrinam egregie conlegit in scriptis suis. Sacrarum imaginum cultum contra Leonem Isauricum imperatorem et iconomachos defendit. Circa annum 780 obiit. Cujus opus De Fide Orthodoxa latine a Burgundio Cerbanoque translatum occidentales post XII c. theologos ad perfectiorem conceptus personae, necnon humanae sed etiam divinae, qui conceptus fundamentum in S. Trinitatis expositione S. Thomae (inter alia) fuerit,[1] perduxit. A Leone XIII Pontifice Maximo Ecclesiae Doctor renuntiatus est. Eius feriae aguntur die 4 Decembris.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gilles Emery, OP, The Trinitarian Theology of St. Thomas Aquinas (Oxford: Oxford University Press, 2007), 135 et passim.


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!