Mala ad siceram conficiendam idonea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Varietates Harrison et Campfield, ad siceram conficiendam optimae, e civitate Nova Caesarea; Coxe (1817) p. 150

Varietates malorum ad siceram conficiendam idoneorum permultae gignuntur in eis regionibus ubi sicera conficitur; inter quas regiones enumerandae sunt Asturiae, Vasconia, Normannia, Britannia Minor, Devonia, Somersetia, Glocestria, Herefordia, et civitates ad septentrionem versae Civitatum Foederatarum. In Anglia malorum varietates secundum saporem ordinantur in classes quae sequuntur:

  • Sweets ("dulces")
  • Sharps ("acerbae")
  • Bittersweets ("dulcamarae")
  • Bittersharps ("acerbamarae")

Francogallice et Bretonice in tres classes communiter dividuntur, scilicet douces, dous ("dulces"), acides, trenk ("acidae"), amères, c'hwerv ("amarae"); recentius autem quinque divisiones in Francia enumerantur:

  • Douces ("dulces")
  • Douces-amères ("dulcamarae")
  • Amères ("amarae")
  • Acidulées ("acidulae")
  • Aigres ("acerbae")[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cahier des charges relatifs à la production de "Cidre de Normandie" (1974) p. 3

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]