Maija Vilkkumaa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Maija Vilkkumaa.

Maija Johanna Vilkkumaa (die 9 Novembris 1973 Helsingiae nata) est cantatrix, modulatrix, poëtria nec non citharoeda Finnica. Anno 1999 gregem suum collegit, qui nomine auctricis nuncupatus praecipue musicam rock canit. At genus musicae a Maija factae id est, quod difficulter artis finibus definiatur, nam interdum lyricis modis favet. Quisquis auctricem in scaenam concentus prodeuntem audiverit, vix facere potuit, quin aliquid dramatici de praesentia scaenica auctricis sua carmina proferentis sentiret.

Apud Universitatem Helsingiensem linguae Finnicae nec non linguisticae generali studet.

Discographia[recensere | fontem recensere]

  • 1999: Pitkä ihana leikki ('Lusus longus amoenus')
  • 2001: Meikit, ketjut ja vyöt ('Medicamina, catenae et cingula')
  • 2003: Ei ('Non')
  • 2005: Se ei olekaan niin ('At ita non se habet')
  • 2006: Totuutta ja tehtävää ('Vera et agenda')
  • 2007: Ilta Savoyssa ('Vesper in Savoia')
  • 2010: Kunnes joet muuttaa suuntaa ('Donec flumina cursum mutent')

Nexus externi[recensere | fontem recensere]