Luzzalus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago Luzzali in urbicula patria La Castella (prope Insulam) in Calabria.

Luzzalus[1] (Turcice: Uluç Ali Reis, postea Uluç Ali Paşa et in fine Kılıç Ali Paşa; natus anno 1519 in La Castella Calabriae, mortuus die 21 Iunii anno 1587 Constantinopoli), Musulmanus conversus, fuit pirata, qui postea inter duces classis Ottomanicae (Turcice: Reis) assumptus, tum praefectus (Turcice: Bey) Algeriae factus et tandem ad gradum summi classi Ottomanicae praefecti (Turcice: Kapudan Pasha) evectus est.

Natus Giovanni Dionigi Galeni etiam multis aliis nominibus in civitatibus Christianis notus erat: Ouloudj Alì, Uluch Alì, El Louck Alì, Uluch Alì, Uluge Alì, Uludo Alì, Euldj’ Alì el Fartas , Ucciali, Uchali, Ulug Alì, Vluzzali, Uichiali, Lucchiali, Locchiali, Luccali, Lucciali, Luca; in Italia nomen Occhiali maxime in usu erat, Michael de Cervantes Saavedra in capite XXXIX operis Dominus Quixotus a Manica eum Uchali nominat.

Notae[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!