Luxovium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Luxovium Francice: Luxeuil-les-Bains) est urbs 70 311 incolarum in provincia Arare Superiore Franciae.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Luxovium in austro-occidentali Vosegi montis declivitate iacet, a Vesulo 35 km in boreo-orientalem, a Spinalio 50 km in meridiem et a Belfortio 50 km in boreo-occidentalem versus.

Historia[recensere | fontem recensere]

Missionarius Columbanus Bobiensis ex Hibernia oriundus saeculo sexto exeunte posterum Monasterium Luxoviense condidit, quod saeculo septimo summum fortunae culmen attigit. Claustrum saeculi decimi quinti et alia aedificia saeculorum sequentium servata sunt.

Cultura et visu digna[recensere | fontem recensere]

Organum ecclesiae Sancti Columbani
Claustrum et pristina ecclesia abbatialis
Thermae Luxovienses

Basilica Sanctorum Petri et Pauli (ab anno 1840 ecclesia paroecialis) a saeculis 13 et 14 repetit; cuius ex tribus turribus una sola reliqua est, qui anno 1527 renovata est. In ecclesia imprimis organum saeculi decimi septimi, cathedra sacerdotalis anni 1806 ex Ecclesia Cathedralis Nostrae Dominae Lutetiae oriunda, sculptura Christi in mensa posita saeculi decimi sexti et reliquiarium neo-goticum Sancti Columbani visu digna sunt. Stalla a saeculo decimo sexto repetunt.

Fontibus calidis (43-63 °C) iam Romani utebantur. Antiquissimae thermae Franciae hic saeculo decimo octavo aedificatae sunt, quare urbs cognomine "les-bains" ornata est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Luxovium spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!