Ludificatio Calendarum Aprilium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
01/IV

Ludificatio Calendarum Aprilium [1] est quotannis Kalendis Aprilibus. Est dies iocorum. Alius alio falsis seu vanis mandatis seu negotiis illudet. In societate mercantili exempli gratia collegae dicitur: "Nonne audivisti? Hodie prima hora post meridiem conventus omnium in atrio erit!" Sed certe hoc prorsus inventum est et collega credulus in cassum in atrium it.

In diurnariis Kalendarum Aprilium editis sunt nuntia ficta quibus lectores vel lectrices credulae ludibrio habentur.

Index

[recensere] De origine diei morum

Originem moris nescimus. Forsitan in antiquitate Romana Kalendis Aprilibus dies feria Veneri deae dedicata fuit, qua die mores nostrae aetatis orti sint. [2]

[recensere] Hispania et America Latina

In Hispania et America Latina eiusmodi mores Kalendis Aprilibus non habentur sed die 28 mensis Decembris seu Dies Sanctorum Innocentium.

[recensere] Notae

  1. PONS Wörterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein [editio Theodisca Lexici recentis Latinitatis] (Klett. ISBN 3-12-517522-4)
  2. Germanice de Kalendis Aprilibus

[recensere] Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludificationem Calendarum Aprilium spectant.
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis