Lucius Iulius Ursus Servianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Iulius Ursus Servianus (natus circa annum 47, mortuus est anno 136) senator Romano fuit primo et secundo saeculo. Uxor eius Domitia Paulina erat, soror Hadriani imperatoris. Anno 90 consulatum suffectum gessit, anno 97 Traiano imperatori legatus pro praetore Germaniae Superioris successit, anno sequente imperatorem ad Danubiam secutus est, legatus Augusti pro praetore Pannoniae factus est. Ante annum 102 a Lucio Iulio Urso adoptatus est. Anno 102 consul II ordinarius erat[1].
Servianus Traiano persuasit, ut imperator Plinio Iuniori ius trium liberorum daret.
Unam filiam Iuliam Paulinam habuit, quam Gnaeo Pedanio Fusco Salinatore consuli anni 118 in matrimonium dedit[2].
Anno 134 cum fratre uxoris etiam consul III ordinarius factus est, sed paulo post, anno 136 cum nepote suo Pedanio Fusco (filio Gnaei Pedanii Fusci Salinatoris) supplicio affectus est, quod Lucium Aelium Caesarem, heredem imperii, tollere in animo habuissent[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Julian Bennett, Trajan, Optimus Princeps, Indianapolis 1997, p.47
  2. Der Neue Pauly, T.6, c. 43
  3. Anthony Birley, Hadrian, The Restless Emperor, Londinii 1998, 201-202


Antecessores:
Imp. Caesar Nerva Traianus Augustus IV et Quintus Articuleius Paetus
Consul
102
cum
Lucio Licinio Sura II
Successores:
Imp. Caesar Nerva Traianus Augustus V et Manius Laberius Maximus II


Antecessores:
Marcus Antonius Hiberus et Publius Mummius Sisenna
Consul
134
cum
Tito Vibio Varo
Successores:
Titus Tutilius Lupercus Pontianus et Publius Calpurnius Atilianus Atticus Rufus