Publius Mummius Sisenna

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Publius Mummius Sisenna (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus secundo saeculo fuit. Patria eius e Baetica erat[1]. Anno 133 consul I ordinarius electus[2] in Britanniam legatus Augusti pro praetore missus est successor Sexti Iulii Severi, qui in Iudeam ad rebellionem opprimendam profiscebatur. Usque ad 15 Aprilis 135 aut diutius legatus Britanniae mansit. Eo tempore Vallum Aelium coeptum est. Filius eius Publius Mummius Sisenna Rutilianus, consul suffectus anno 146.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anthony Birley, Hadrian, Londonii 1998, p. 273
  2. An familia senatoria esset vel Mummius consulatu suffectu destinatus in locum candidati subito mortui creatus sit, nescimus.


Antecessores:
Gaius Iunius Serius Augurinus et Gaius Trebius Sergianus
Consul
133
cum
Marco Antonio Hibero
Successores:
Lucius Iulius Ursus Servianus III et Titus Vibius Varus