Lucius Iulius Ursus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Iulius Ursus (nescimus, quando natus mortuusve sit) eques et postea senator Romanus erat primo et secundo saeculo. Patria eius Gallia Narbonensis erat, circa annum 79 praefectus annonae et tum praefectus Aegypti erat. Fortasse etiam praefectus praetorio erat et, postquam senator factus est, annis 84 et 98 consul suffectus creatus est. Ante annum 102 Lucium Iulium Ursum Servianum adoptavit.