Lucillius

E Vicipaedia

Lucillius (Graece Λουκίλλιος)[1] fuit epigrammatarius Romanus, qui versibus Graece scriptis et sua tempora pristinosque mores derisit. Lucillius Nerone imperante floruisse videtur, fortasse initio imperii, cum a Nerone, qui se artium amatorem putabat, aes (χαλκόν) accepisset.[2]

Lucillius cum alia tum funerales inscriptiones et votivas tabulas per ridiculum simulavit[3] nec non imitatus est laudationes athletarum victorum.[4] Etiam litterarum genera ludibrio habuit, cum puta Leonidam Tarentinum pauperem simplicitatem laudantem imitatus est.[5] Plurimum quidem hominum characteres derisit, exiles scilicet homines,[6] medicos aliaque artificia, cenandi mores[7] stereotypicis in maius extollens. Exemplum peculiare nigri salis Lucillii est "crucifixus invidus": Diophantes, ubi alium vidit altiori cruci adfixum, invidia mortuus est.[8]

Lucillius et soloecismos spernit et Atticismum fugit, sed admodum concinnos facit versus. Lucillius etiam impulsor quidam Martialis epigrammatum scriptoris Romani fuisse videtur.[9]

Centum viginti tria epigrammata a Lucillio facta ad aetatem nostram defluxerunt, quae in Anthologia Palatina edita sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Interdum etiam Lucilius scribi videtur, quod quidem perperam est et insuper fallax, qui facile putetur Lucilius saturarum scriptor esse.
  2. Anthologia Palatina 9.572.
  3. Anthologia Palatina 6.164; 11.80, 194, 312, cett.
  4. Anthologia Palatina 11.81, 84, cett. Robert (1968).
  5. Anthologia Palatina 11.80, 194.
  6. Anthologia Palatina 11.103.
  7. Anthologia Palatina 11.10.
  8. Anthologia Palatina 11.192.
  9. Garzya (1955); Burnikel (1980).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Burnikel, Walter (1980) Untersuchungen zur Struktur des Witzepigramms bei Lukillios und Martial. Wiesbaden: Steiner. (Palingenesia XV).
  • Garzya, Antonio (1955) Lucillio. Giornale italiano di filologia 8, 21-34.
  • Robert, Louis (1968) Les épigrammes satiriques de Lucillius sur les athlètes. Parodie et réalités. L'Épigramme grecque [= Entretiens Hardt 14], 181-295.

Editio[recensere | fontem recensere]

  • The Greek Anthology, 1–6, translated by W. R. Patton, with facing Greek text (Loeb Classical Library, 1916)