Litterarum praemium operis fundati Conradi Adenauer

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Musarum gymnasium Vimariense ubi praemium sollemniter praebetur

Litterarum praemium operis fundati Conradi Adenauer (Theodisce: Literaturpreis der Konrad-Adenauer-Stiftung) praemium litterarum publicum Germanicum in litteris est de quo merebatur Bernhardus Vogel, pristinus praeses Thuringiae. Opes autem ab opere fundato quodam dantur, quod ex Conrado Adenauer vocatur.

Finis[recensere | fontem recensere]

Quotannis auctores honorantur, quorum libri maioris momenti esse videntur quoad politicam societatemve et aestheticum ingenium habent. Quae scripta mutationes crebras nostris diebus aut anticipent aut volubiliter describent. Animadvertitur insuper, num auctores libertatem opinionis exprimendae promoverint necnon.

Palmam ferentes pecuniarie quoque efferuntur, cum eis praeter laudes euronum milia quindecies tradantur. Anno 2019 litterarum perita Birgitta Lermen iudicibus praeest. Nec umquam praemium offertur alibi ac Vimariae.

Honorati felices[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]