Herta Müller

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Herta Müller Medalia praemii Nobeliani
Herta Müller
Herta Müller 2009.
Nata 17 Augusti 1953
Romania


Herta Müller (nata ad Nitzkydorf / Niţchidorf / Niczkyfalva die 17 Augusti 1953) est scriptrix Theodisce pangens oriunda e Dacoromania. Anno 2009 Praemium Nobelianum in Litteris accepit. Exilio affecta inde ab anno 1987 in Germania Confoederata vivit.

In opere eius agitur de affectibus tyrannidis communisticae in uniuscuiusque vita cottidiana. Continuo iterantur themata de minis ubivis, de agentibus in rebus, de timore, de fuga, de exilio. Fabula titulo "Reisende auf einem Bein" (1989) narrat temptatum Irenae adventum in ignota et aliena Germania occidentali. Ante coronam Nobelianum anno 1994 iam palmam praemii nomine poetae Kleist nuncupati tulerat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!