Lindsey Davis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lindsey Davis (nata anno 1949 Birminghamiae/Anglia) scriptrix mythistoriarum criminalium est, quibus se tempore Romanorum narratur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Davis Oxoniae litteris Anglicis studebat et deinde ministra publica facta est.

Opera[recensere | fontem recensere]

Semper studiosa fuit archaeologiae et historiae atque mythistorias criminales scrbere coepit. Post librum de Caenide, amata Vespasiani imperatoris scriptum multas fabulas de Marco Didio Falcone plebeio composuit, qui tempore Vespasiani investigator privatus vixit. Saepe et pro imperatore ipso mandata secreta perficit. Interea et Helenam Iustinam, filiam senatoris, cognovit et postea in matrimonium duxit. Multa de eorum familiis magnis et miris atque de vita cotidiana Romana cognoscimus. Davis iam multis praemiis harum fabularum causa decorata est. Adhuc has fabulas composuit, quae plurimis exemplaribus venditae et multas in linguas traductae sunt:

  • The Silver Pigs (Porci Argentei, 1989)
  • Shadows in Bronze (Umbrae Aeris, 1990)
  • Venus in Copper (Venus Aenea, 1991)
  • The Iron Hand of Mars (Manus Ferrea Martis, 1992)
  • Poseidon's Gold (Aurum Neptunis, 1993)
  • Last Act in Palmyra (Actus Supremus in Palmyra, 1994)
  • Time to Depart (Tempus Profisciscendi, 1995)
  • A Dying Light in Corduba (Lumen Moriens in Corduba, 1996)
  • Three Hands in the Fountain (Tres Manus in Puteo, 1997)
  • Two for the Lions (Duo Leonibus, 1998)
  • One Virgin Too Many (Una Virgo plus, 1999)
  • Ode to a Banker (Carmen pro Argentario, 2000)
  • A Body in the Bath House (Corpus in Thermis, 2001)
  • The Jupiter Myth (Fabula de Iove, 2002)
  • The Accusers (Delatores, 2003)
  • Scandal Takes a Holiday (Flagitio in Itinere, 2004)
  • See Delphi and Die (Videre Delphos et morire, 2005)
  • Saturnalia (2007)
  • Alexandria (2009)
  • Nemesis (2010)

Et alias mythistorias historicas composuit:

Nexus externi[recensere | fontem recensere]