Leotychidas II

E Vicipaedia

Leotychidas (Graeceː Λεωτυχίδας), circa 469 a.C.n. mortuus[1], fuit rex Spartae e stirpe Eurypontidarum ab anno circiter 491. Cognato suo Demarato successit, cum ille ut spurius ipsius Leotychidae testimonio a regno remotus esset. Collegae e stirpe Agiadum ei fuerunt paulisper Cleomenes I cuius ope ad regnum pervenerat, deinde Leonidas I usque ad annum 480 a.C.n., postremo Pleistarchus. Circa 476 a.C.n. quia pecuniam ab hostibus ne subigerentur acceperat Leotychidas exsilio damnatus est. Reliquam vitam Tegeae in Arcadia egit. Leotychidae successit nepos Archidamos, Zeuxidami filius[2].

De genealogia[recensere | fontem recensere]

Heraclidis natus erat Leotychidas et Herodotus[3] eius maiores usque ad Herculem enumerabatː Menares, Hegesilaos, Hippocratides, Leutychides, Anaxilaos, Archidamos, Anaxandrides, Theopompus, Nicandros, Charilaos, Eunomos, Polydectes, Prytanis, Euryphon, Procles, Arsistodemos, Aristomachos, Cleodaios, Hyllus atque postremo Herakles. Ab Hyllo usque ad Theopompum omnes regnaverunt, septem posteriores non regnavere. E ramo laterali igitur Eurypontidarum ortus erat Leotychidas II.

De rebus gestis[recensere | fontem recensere]

Leotychidas iamdiu cognato suo regi Demarato inimicus erat. Itaque cum dissensio de Aeginetis inter duos reges ortus esset, Cleomenes Leothycidan sibi consociavit quem consortem regni faceret in locum Demarati. Testimonium illius patris invocabant qui olim in senatu Lacedaemoniorum coram ephoris nuntiato uxoris partu dixerat post septem menses tantum natum filium suum esse non posse. Quem illorum verborum imprudenter emissorum paenituisse dicebatur et Demaratus patri rite succedere potuit. Ita tum legitimum regem esse Demaratum negare coeperunt. Spartani rem ad oraculum Delphicum referunt et Cleomenes Pythiam pecunia corrupit ita ut sibi consentanea vaticinaretur. Demarato anno 491 a.C.n. abdicato Leotychidas rex renuntiatur. Ipse Leotychidas Gymnopaediis regi destituto insultans causa fuisse ab Herodoto traditur cur Demaratus mox in Persiam apud Darium sese receperit.

Statim Cleomenem Aeginam sequitur ubi reges decem praeclaros cives qui terram et aquam Dario dare suadebant obsides rapiunt atque Atheniensibus, Aeginetarum hostibus, tradunt[4]. Cur obsides Spartam non reportarunt ? Ex ipso facto multi historici coniciunt multos iam Spartae fuisse qui res a Cleomene gestas non probarent. Certe cum corruptam Pythiam cognossent, Cleomenes in Arcadiam primum fugit atque paulo post Spartae se ipse necasse dicitur. Quo mortuo Aeginetae legatos Spartam miserunt qui de regibus quererentur. Senatores Lacedaemonii irati de Leotychida eis tradendo cogitarunt. Certe rex cum Aeginetis Athenas venit et obsides ab Atheniensibus poposcit. Illi quia duo reges tradiderant, unus tantum reposcebat recusarunt. Ita infecta re Leotychidas Spartam rediit[5].

Bello adversus Medos Lacedaemonii Leotychidam classi praefecerunt quae, Samiis invitantibus et auxilium Ioniarum civitatum pollicentibus, in Asiam anno 479 a.C.n. transiit. Ad promunturium Mycalense cum Persis terra decertarunt quia Persae navale proelium detrectantes naves in oram subtraxerant. Victoriam magni momenti rettulit cum Athenienses in primis egregie pugnassent. Ioniorum in aliam terram transferendorum consilium approbavit, ne Persis in posterum obnoxii essent; quod consilium Athenienses reiecerunt. Postea in Graeciam redire constituit dum soli Athenienses Sestum in Chersoneso oppugnant[6].

Pars Thessaliorum Medorum partes iam ab initio secuti eos in Phocidem et Boeotiam duxerantː quos ad puniendos missus est Leutychidas circa 476 a.C.n. At pecuniarum ab hoste acceptarum in ipsis castris convictus exsilio damnatus est atque eius domus diruta[7]. Ita dedecus potius quam gloriam e bellis inter Graecos et Persis sibi paravit eo magis quod non ita magnum honorem praefecturam classis ei contulerant Lacedaemonii. Nam, ut qui maritimas expeditiones vitabant, alios quam reges classi praeficere solebant (ita Eurybiades Salamine imperabat) et magnum exercitum ad Plataeas pugnaturum tutori alterius regis minoris natu, Pausaniae, mandare maluerant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]