Laika

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pittacium Romanicum anni 1959 Laikam celebrans.

Laika (Russice: Лайка, "Latrancula"; nata c. 1954 - mortua 3 Novembris 1957) fuit canis ac astronauta Sovietica, quae prima omnium astronautarum extra moenia gravitatis in orbitum super Tellurem processit. Abhinc 10 annos, CFA prima animalia[1] iam in spatium misserant, sed haec in orbitum non pervenerunt. Laika inventa est vias in Moscua errans. Suasum est errantibus canibus uti, cum putatum sit eos etiam frigori famique iam bene duratos.[2]

Laika in Sputnik 2, secunda astronave in orbito, vectata est, unde cognomen accepit in mediis Americanis Muttnik, ubi mutt sibi vult Anglice "canem impuri generis", quod Laika quidem fuit.[3][4] Laikae nomini primum fuerat Kudriavka (Russice: Кудрявка "Crispulella") sed, fortasse quia laika est quoque nomen generis Russicorum canum trahariorum, nomen "Laika" in media undique acceptum est.

Sputnik 2 non destinata est ut ad terram rediret neque Laika ut volatum superviveret.[5] Mortua est nonnullas horas post profectionem satellitis, nescitur cur, sed certe humani erroris non spatii ipsius causa. Nihilominus, suo martyrio mammalia in spatio sine gravtitate vivere posse confirmavit viamque incepit qua tandem etiam homines in spatium proficisci sunt ausi.

Citationes[recensere | fontem recensere]

  1. Prima animalia in spatio fuerunt muscae. The Beginnings of Research in Space Biology at the Air Force Missile Development Center, 1946-1952 "History of Research in Space Biology and Biodynamics." NASA. (Anglice)
  2. Andrew J. LePage. Sputnik 2: The First Animal in Orbit 1997. (Anglice)
  3. Tara Gray A Brief History of Animals in Space. NASA. 1998. (Anglice)
  4. Nomen Sputnik ipsum compositum est radicum russicarum с- "con-", путь "via", et -ник "-tor", ergo "conviator".
  5. Anatoly Zak. The True Story of Laika the Dog. 1999. (Anglice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Laikam spectant.