La figlia del reggimento

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Donizetti a se pictus

La Fille du régiment (latine "legionis filia") est opus lyricum jocosum a Caietano Donizetti scriptum, dum Lutetiae Parisiorum versaretur. Textum Ioannis Francisci Alfredi Bayard et Iulii Henrici Vernoy de Saint-Georges scripserunt. Agitur fabula in Tirole saeculo XIX. Iuvenis quidam, nomine Tonio, puellam a XX legione gallica alitam amat, Marie, et ab ipsa amatur. Puellae autem non licet nisi cum milite nubere, quadecausa Tonio legionarius fit. Sed quamquam ambo se maxime diligunt, oportet pro amore pugnare.

Acta est fabula Gallice die 11 Februarii anno 1840 Lutetiae, sed exstat et versio italica a Calixto Bassi scriptam.

Inter optimos qui hoc opus lyricum cecinerunt, sunt: Ioanna Sutherland et Lucianus Pavarotti. Hodie autem Natalia Dessay, Diana Damrau, Ioannes Iacobus Florez toto orbe terrarum notissimi sunt.


Nexus externus[recensere | fontem recensere]


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!