Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Katsushika Hokusai

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hodogaya in Tokaido, nota ligno impressa ab Hokusai


Katsushika Hokusai, litteris Nipponensibus 葛飾北斎 (mense Octobre Novembreve 176010 Maii 1849[1]), fuit artifex Nipponensis, ukiyoe pictor et typographicus Aevi Edo. Eo tempore, is fuit vir picturae Sinicae peritissimus in Iaponia.[2] Hokusai longe lateque notus est hodie auctor Triginta Sex Montis Fusii Aspectuum (富嶽三十六景, c. 1831), seriei notarum ligno impressarum, quae Magnam Undam ante Kanagawam notam "iconicam" inclustissimamque comprehendit, annis 1820 creatam.

Hanc seriem fecit Hokusai propter auctum peregrinatorum et suam fascinationem Montis Fusii (Smith 1988). Haec series, praesertim notae ligno impressae Magna Unda et Fusius Tempestate Serena, eius laudem in Iaponia et peregre instituit.

Vita et educatio artifex[recensere | fontem recensere]

Magna Unda ante Kanagawam, inclutissima Hokusai nota impressa, prima in serie Triginta Sex Montis Fusii Aspectu (富嶽三十六景) nota, ca. 1831 facta.

Hokusai natus est in urbe Edo, nunc Tokyo, vicensimo tertio die mensis noni anni decimi Aevi Hōreki (mense Octobre Novembreve 1760). Suum nomen pueritiae fuit Tokitarō (Nagata 1999).

Hokusai dum vixit plus quam triginta nominibus usus est.

Aetate suae duodecim, missus est a patre ut in bibliotheca laboraret. Aetate 14, factus est caelatori addictus, cui quattuor annos laboravit; quo facto, accepit locum in schola Katsukawa Shunshō, artificis ukiyoe, generis notarum ligno impressarum et picturarum quod Hokusai perdiscebat (Nagata 1999). Ukiyoe facta ab artificibus sicut Shunshō vehementius dixit imagines meretricum et Kabuki actores qui populo accepti in urbibus Iaponiae eo tempore sunt.

Post unum annum, Hokusai nomen a magistro mutatum est: nunc appellatus Shunrō, suas primas notas divulgavit, seriem picturarum actorum Kabuki, anno 1779 editam. Decem annos dum Hokusai cum Shunrō studebat, primam uxorem duxit, de qua perparva noscitur, praeter eius mortem, annis 1790 ineuntibus. Iterum duxit, sed haec uxor etiam mox mortua est. Hae feminae ei duos filios et tres filias genuerunt. Filia natu minima, Sakae, etiam appellata Ōi, facta est artifex sicut pater (Weston 1999:117).

Shunshō anno 1793 mortuo, Hokusai explorare alias artis rationes coepit.

Culmen eius fortunae[recensere | fontem recensere]

Hokusai manga. 1814.
Homines lavantes, imagines ex Hokusai manga

Hokusai nunc se cum Schola Tawaraya consocians, nomen sibi imposuit Tawaraya Sōri. Eo tempore is multas picturas penicillo fecit appellatas surimono, descriptiones quoque pro kyōka ehon. Anno 1798, suo nomine discipulo dato, coepit laborare artifex liber, sine schola, et iterum nomen novum accepit, Hokusai Tomisa.[3]

Anno 1811, aetate 51, Hokusai nomen Taito sibi imposuit et nunc coepit creare Hokusai Manga et multas libellas artis (etehon) (Nagata 1999).

Anno 1820, Hokusai nomen factum est Iitsu—mutatio quae initium significat temporis quo is artifex laudem per civitatem confirmavit.

Senectus[recensere | fontem recensere]

Primi Occidentales in Iaponia, nota ligno impressa ab Hokusai facta anno 1817.

Anno 1834 ineunti, Hokusai laborabat nomine Gakyō Rōjin Manji (Senex ab Arte Mente Captus).[4] Eo tempore, fecit Centum Montis Fusii Aspectus, alia gravissima regionum in tabula seriem (Weston 1999:119). Obiit die 10 Maii 1849, et sepultus est apud Seikyō-ji in Taito vico in Tokyo (Nagata 1999).

Opera et auctoritas[recensere | fontem recensere]

Hokusai electio nominis artificis et frequentes Montis Fusii depictiones deductae sunt de eius fidibus religiosis. Nomen Hokusai significat 'Conclave Septentrionale' (北斎), siglum nominis Hokushinsai 'Conclave Stellae Septentrionalis' (北辰際). Hokusai fuit socius Nichiren, sectus Buddhismi, qui Stellam Polarem cum deitatem Myōken (妙見菩薩) consociavit (Lane 1989). Memoriae traditum est Montem Fusium coniungi cum vita aeterna. Haec opinio invenitur in Fabula Putatoris Harundinis Indicae, ubi dea elixir vitae in cacumine montis deponit. "Ab antiquitate, Mons Fusius sic visus est fons arcanorum immortalitatis, fama quae fuit in medio Hokusai animo monti dedito" (Smith 1988).

Maximum Hokusai opus est Hokusai Manga (北斎漫画), series quindecim codicum et paene 4000 adumbrationum, anno 1814 divulgatum (Nagata 1999). Hae adumbrationes saepe habentur exemplum hodiernarum mangarum; sed immo, manga Hokusaiana est congeries adumbrationum (animalium, hominum, rerum), quae fabulis hodiernarum mangarum caret (Nagata 1999).

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Draco Fumi Ex Monte Fusio Effugit, nota ligno impressa.

Hic habes selecta Hokusai opera, temporum ordine.

  • Domina et Apparitores (c. 1779), pictura sericata
  • Aedicula Asakusa, Edo (c. 1780), nota ligno impressa
  • Quattuor Meretrices Domus Chojiyae (1782), nota ligno impressa
  • Seyawa Kikujuro Partes Muliebres Agit (1783), nota ligno impressa
  • Actor Danjurō (1784), nota ligno impressa
  • Pueri Sinici Ludunt (1789), nota ligno impressa
  • Oppugnatio Castellae Moranoae ex Chusingura (1789–1806), nota ligno impressa[5]
  • Scapha cum Vectoribus Qui Dona Anni Novi Ferunt (c. 1800) Surinomo
  • Imago Artificis ex Res Militares Ducis Furni (1800), nota ligno impressa in mythistoria
  • Oblectamenta Capitis Orientalis (1800–1802), series notarum ligno impressarum
  • Imber apud Pontem Shin-Yangi ex Ambae Fluminis Sumida Ripae (1803), nota ligno impressa in libro peregrinationis
  • Quinquaginta Tres Stationes Viae Tokaido (1806), series notarum ligno impressarum
  • Tormenta Sinica ex Saevitiis Dobki a Bakin scripto (1807), nota ligno impressa in mythistoria
  • Documenta Descriptionum Brevium (1812), pictus peregrinationis liber
  • Hokusai Manga (1814–1834), picturae in 15 codicibus
  • Triginta Sex Montis Fusii Aspectus (1823–1829), series notarum ligno impressarum
  • Pictura in Tribus Formis (1816), pictus peregrinationis liber
  • Designs with a single stroke of the brush (1823), pictus peregrinationis liber
  • Iter Aquarum ex Edito Desilientes in Provinciis (1827–1830), series notarum ligno impressarum
  • Unusual Views of Celebrated Bridges in the Provinces (1827–1830), series notarum ligno impressarum
  • Parvi Flores (1830), series notarum ligno impressarum
  • Magni Flores (1830), series notarum ligno impressarum
  • Centum Montis Fusii Aspectus (1834)
  • Liber Militum (1836), series notarum ligno impressarum
  • Imago Sui (1839), descriptio
  • Salix et Cornices Iuvenes (1842), pictura sericata
  • A Wood Gatherer (1849), pictura sericata

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nagata 1999.
  2. Daniel Atkison et Leslie Stewart, "Life and Art of Katsushika Hokusai" in From the Floating World: Part II: Japanese Relief Prints, catalog of an exhibition produced by California State University, Chico. Inventum 9 Julii 2007; archive link.
  3. Hokusai biographia interretialia, inventum 27 Martii 2009.
  4. http://www.gvjh.org/~artisland/2007_artist_web/huynh_hokusai/Hokusai_Pages/Biography%20and%20Facts%20on%20Hokusai.html Hokusai Heaven retrieved March 27, 2009]
  5. Oppugnatio Castellae Moranoae est in Actu XI Chusingurae, fabula in Occidente appellata Quadraginta Septem Ronin.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Cyprinus in aquis ex alto desilientibus prosilit

Biographiae[recensere | fontem recensere]

Alii libri[recensere | fontem recensere]

Generalis[recensere | fontem recensere]

  • Bowie, Theodore. 1964. The Drawings of Hokusai. Bloomington: Indiana University Press.
  • Forrer, Matthi. 1988. Hokusai Novi Eboraci: Rizzoli. ISBN 0-8478-0989-7.
  • Forrer, Matthi, Willem R. van Gulik, et Heinz M. Kaempfer. 1982. Hokusai and His School: Paintings, Drawings and Illustrated Books. Haarlem: Frans Halsmuseum. ISBN 90-70216-02-7
  • Hillier, Jack. 1955. Hokusai: Paintings, Drawings and Woodcuts. Londinii: Phaidon.
  • Hillier, Jack. 1980. Art of Hokusai in Book Illustration. Londinii: Sotheby Publications. ISBN 0-520-04137-2.
  • van Rappard-Boon, Charlotte. 1982. Hokusai and his School: Japanese Prints c. 1800–1840. Catalogue of the Collection of Japanese Prints, Rijksmuseum, Part III. Amstelodami: Rijksmuseum.

Specifica artis opera[recensere | fontem recensere]

  • Hillier, Jack, et F. W. Dickens 1960. Fugaku Hiyaku-kei (One Hundred Views of Fuji by Hokusai). Novi Eboraci: Frederick.
  • Kondo, Ichitaro. 1966. The Thirty-Six Views of Mount Fuji by Hokusai. Convertit Charles S. Terry. Honolulu: East-West Center.
  • Michener, James A.. 1958. The Hokusai Sketch-Books: Selections from the 'Manga'. Rutland: Charles E. Tuttle.
  • Morse, Peter. 1989. Hokusai: One Hundred Poets. Novi Eboraci: George Braziller. ISBN 0-8076-1213-8.
  • Narazaki, Muneshige. 1968. Masterworks of Ukiyo-E: Hokusai—The Thirty-Six Views of Mt. Fuji. Convertit John Bester. Tokyo: Kodansha.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]