Ukiyo-e
E Vicipaedia
Quaedam imago "ukiyo-e" actricis theatri "cabuci".
Ukiyo-e (浮世絵, "imagines mundi fluctuantis") est nomen proprium imaginum ligno incissarum et chartae impressarum quae in Iaponia a fine saeculi XVIImi conficiebantur.
Hae imagines quae saepe calamo elegantissimo exarabantur non solum in Iaponia sed etiam in vetere Europa nec non in America maxime aestimabantur et aestimantur.
Historia [recensere]
Circa annum 1670, post tempus primorum conaminum, incipit reapse historia "ukiyo-e" quorum primi artifices fuerunt Iwasa Matabei sed praecipue Moronobu et Sugimura Jihei.
Moronobu maximi momenti fuit in novo genere artis "ukiyo-e" creando, cuius a multis ut auctor paterque reputatur esse.