Katipunan
E Vicipaedia
Katipunan sodalicium arcanum quod Andreas Bonifacio condidit in Philippinis anno 1892 ob eam causam ut patria ex Hispanicis (moxque Americanis) liberaretur. Katipunan "societas" significat in lingua Tagala; Kataastaasang Kagalanggalangang Katipunan Nang Manga Anac Nang Bayan, scilicet "Societas Filiorum Populi Suprema".[1] Katipunan successor fuit consociationis "La Liga Filipina" ab Iosephos Rizal condita. Katipunan Rizalem sicut praeses honoris numerabantur. Sed Rizal ipse non interfuit quod modos violentiarum non accepit.