Kalmia latifolia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Kalmia latifolia
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Asteridae
Ordo: Ericales
Familia: Ericaceae
Genus: Kalmia
Species: K. latifolia
Binomen
Kalmia latifolia
L.

Kalmia latifolia est species plantarum florentium familiae Ericacearum, in Civitatibus Foederatis orientalibus endemica. Sua distributio geographica a Cenomannicae meridiana ad meridiem versus ad Floridam septentrionalem extendit, et ad occidentem ad Indianam et Ludovicianam. Ea est flos civicus Connecticutae et Pennsylvaniae. Laurel, nomen Anglicum, etiam est nomen urbis Laurel Mississippiae (conditae 1882).

Planta primum descripta est in America anno 1624, sed ex Pehr Kalm, qui exemplaria ad Linnaeum saeculo duodevicensimo misit, appellatur.

Auctus[recensere | fontem recensere]

Planta est frutex sempervirens, ad 3–9 m altus. Folia sunt 3–12 cm longa et 1–4 cm lata. Flores sunt rotundi, a roseo diluto ad album, in fasciculis crescentes. Sunt nonnullae cultivarietates nominatae quibus sunt colores atriores? rosei, prope pigmenta rubrum et purpureum. Planta Maio Iunioque floret. Omnes suae partes sunt venenosae. Radices sunt fibrosae et implicitae.[1]


Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Keeler, Harriet L. (1900). Our Native Trees and How to Identify Them. New York: Charles Scriber's Sons. pp. 186–189 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Kalmiam latifoliam spectant.