Jumpstyle

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Formula:Infobox Music genre

Jumpstyle, vel modus saliendi est saltatio delira (Anglice: rave dance) et genus musicae electronicae, praecipue in Europa, diserte in Belgio, Nederlandia, Germania, et Francia septentrionali, facta.

Genus musicum[recensere | fontem recensere]

Musica generis jumpstyle modulatione atque usu instrumentorum minimo excellit et a 140 ad 150 pulsibus per minutum geri solet.

Modus saltationis[recensere | fontem recensere]

Modus saltationis secundum musicam orsus est: aut singuli aut turbae saltant ossa per vicem proicientes retractantesque. Saepissime duobus vel pluribus saltatoribus salitur, qui aut alius iuxta alium passus eosdem gerunt (duo-jump) aut alius contra alium stantes (duo-kick) pedes alterius cuiusque saltando consulto pulsant. Saltatorem autem alium inconsulto tangi minime decet. Cum pluribus una simulque saltare difficillimum esse patet. Tamen ita modo libero (freestyle) saliri potest, ne ulla sequentia passuum praescribatur.

Notae[recensere | fontem recensere]