Isterberg

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Isterberg
Res apud Vicidata repertae:
Isterberg: insigne
Isterberg: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°20′56″N 7°8′47″E
Numerus incolarum: 594
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Geographia

Superficies: 20.32 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Aquae Benthemiae, Quendorf

Tabula aut despectus

Isterberg: situs
Isterberg: situs

Isterberg est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Isterberg est praeterea pars communis generalis Schüttorf. Ad commune Isterberg, quod nomen a monte hic sito sumptum est, vici Neerlage et Wengsel pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Neerlage vicus anno 1209, Wengsel anno 1252 primo in actis descriptum est[1]. Regio usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Isterberg ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Isterberg e communibus Wengsel et Neerlage conditum est et cum aliis communibus se ad commune generale Schüttorf coniunxit. Magister civium Henricus Verwold est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Isterberg spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]