Iosephus Duchač

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Duchač, cum electionibus anni 1990 suffragium poneret

Iosephus Duchač (vulgo Josef Duchač, natus 19 Februarii 1938) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae est. Cum anno Thuringia anno 1990 reconderetur, Duchač legatus Lotharii de Maizière, praesidis ministrorum Rei publicae Democraticae Germanicae ad Thuringiam condendam fuit. 3 Octobris 1990 Germania aedificata esset, 8 Novembris Duchač post electiones primus praeses ministrorum Thuringiae reconditae electus est. Sed anno 1992 ei obiectabatur, quod olim agens in rebus ministerii securitatis rei publicae fuisset. 23 Ianuarii anni 1992 honorem deposuit, qui Bernhardo Vogel (CDU) traditus est.