Ervinus Baum

E Vicipaedia
Ervinus Baum circa annum 1930/1931

Ervinus (Theod. Erwin) Baum (natus oppido Rauschwitz (Thuringia), mortuus 22 Martii 1950 eodem loco) vir publicus Thuringiae et sodalis Foederis Ruris Thuringiae (ThLB) et postea Factionis Christianae Agricolarum atque Incolarum Ruris (CNBL) fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Baum ut pater agricola et praeterea dux foederis agricolarum fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Baum annis 1913 - 1918 legatus senatus terrae Ducatus Saxoniae-Altenburgi erat. Post casum monarchiae sodalis ThLB erat et ab anno 1930 CNBL. Annis 1919 - 1921 iterum legatus sentatus terrae fuit et ab anno 1920 eodem officio fungebatur in Thuringia nova terra condita. Ad annum 1933 legatus mansit. 23 Ianuarii 1930 - 7 Iulii 1932 praeses ministrorum Thuringiae et administer aerarii publici erat. Primus praeses ministrorum Germaniae fuit, cuius in consilio ministrorum et sodales NSDAP fuerunt: Gulielmus Frick administer internarum rerum erat. Die 1 Aprilis 1931 autem senatus terrae administros Nazistas ad reliquendos magistratus coegit. Die 22 Aprilis Baum novam administrationem sine Nazistis coepit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]