Latinitas bona

Wernerus Eggerath

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wernerus Eggerath

Wernerus (vulgo: Werner) Eggerath (natus 16 Martii 1900 Wuppertal, mortuus 16 Iunii 1977 Berolini) fuit vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Communistae Germaniae et postea Socialisticae Unitae Factionis Germaniae.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Eggerath ultimis mensibu Belli Orbis Terrarum I ad usque 1919 miles erat. Tum anno 1920 seditioni communistae in Regione Rurana interfuit. Quae cum victa sit, in Nederlandiam fugere coactus est. Post cursum honorum finitam ab anno 1961 scriptor laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1923 revertit atque tum magistratus factionis communistae fuit. Annis 19321934 Moscoviae studebat, deinde in Germaniam Nazistam rediit. Anno 1935 in carcerem missus seditionisque ad carcerem quindecim annorum damnatus est. Anno 1945 liberatus Thuringiam a Unione Sovietica occupatam venit, praeses pagi Mansfelder Seekreis factus est. Post fugam Rudolphi Paul praesidis ministrorum Thuringiae 9 Octobris 1947 eius successor factus est. Hunc honorem ad usque mensem Iulium 1952 tenuit, cum omnes terrae Rei publicae Democraticae Germanicae dissolverentur. Annis insequentibus secretarius civitatis in officio praesidis ministrorum Rei publicae Democraticae Germanicae fuit, deinde annis 19541957 legatus in Romania. Annis 1957 - 1960 secretarius statalis rerum ecclesiasticarum erat.