Ionathan Trelawny

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ionathan Trelawny (in vico Trelawne iuxta Pelynt Cornubiae die 24 Martii 1650 natus; in Chelsea Middelsexiae mortuus die 19 Iulii 1721), alumnus Collegii Westmonasteriensis moxque Aedes Christi apud Oxonienses, fuit episcopus Bristoliensis, Exoniensis et Wintoniensis. Anno 1688 ob petitionem regi Iacobo II propositam ille una cum sex aliis episcopis incarceratus est, sed mox inermis emissus; de qua re Robertus Stephanus Hawker cantilenam anno 1824 scripsit, titulo The Song of the Western Men, his versibus repetitis:

And shall Trelawny live?
And shall Trelawny die?
Here's twenty thousand Cornish men
Will know the reason why!

Bibliographia[recensere | fontem recensere]