Iohannes de Plano Carpini

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Iohannes de Plano Carpini (natus circiter 1185, Villa de Plano Carpini, deinde Mansio, apud Perusiam in regione Italiae Umbria, vitae defunctus anno I Augusti 1252) fere primus Europaeus erat qui curiam Magni Chanis intraverit.

Carpini hic erat monachus Franciscanus ab Innocentio IV Papa cum epistula Magno Chani tradenda missus, comitantibus monacho Polonensi Benedicto Polono interprete, C. De Bridia, et aliis. Lugduno anno 1245 profecti sunt. Prope Volgam Mongali eos steterunt, solos Benedictum et Carpini iter perficere permittentes. Anno 1246 denique Caracoron attingerunt. Magnus Chanis quem Cuyne appellavit (Güyük) invitationem ut Christianus fieret repudiavit, e contra Papam et reges Europae iussit sibi ibsi potius fidem iurare. Carpini et Benedictus Romam revenerunt anno 1247

Huius itineris sunt duae relationes maiores: Iohannis De Plano Carpini Historia Mongalorum quos nos Tartaros appellamus et C. De Bridia Historia Tartarorum

Nexus externi[recensere | fontem recensere]