Ioannes Philippus Sousa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Philippus Sousa

Ioannes Philippus Sousa (6 Novembris 18546 Martii 1932) fuit compositor et conductor Americanus, praecipue notus pro carminibus militaribus et reipublicae amantibus (Anglice: military and patriotic marches). Ob sollertiam talium carminum componendorum, Rex Carminum Militarium in Civitatibus Foederatis appellatur.

Adulescentia[recensere | fontem recensere]

Ioannes Philippus Sousa Vasingtoniae anno 1854 natus est, patre Ioanne Antonio Sousa matreque Maria Trinkhaus. Pater erat musicus in Grege Symphonico Militum Marinorum? CFA. Ubi Sousa erat tredecim annos natus voluit fugere cum circo. Antequam fugere posset, pater coegit eum conscriberi in Grege Symphonico Militum Marinorum CFA. Erat peritus omnium instrumentum musicum, insigniter citharae, bucinae, et tympani.

Curriculum vitae[recensere | fontem recensere]

Sousa conductor Gregis Symphonici Militum Marinorum CFA anno 1880 designatus est. Postquam gregem duodecim annis duxit, Sousa factus iter per Americam atque Europam. Musica in pompis militaribus adhibenda composuit, e.g. "Semper Fidelis," "Invicta Aquila," "Stellae et Laciniae in Aeternum." Respublica "Stellae et Laciniae in Aeternum" ut civitatis militarium pompam? designavit. Sousa etiam sousaphonum (genus tubae) excogitavit.

Gratia[recensere | fontem recensere]

Quamquam Sousa mortuus est anno 1932, amor eius patriae adhuc vivit. Eius scripta saepe aguntur? per pompas et ritus diei 4 Iulii. Eius compositiones etiam aguntur a gregibus symphonicibus scholarum et oppidorum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Berger, Kenneth. 1957. The March King and His Band: The Story of John Philip Sousa. New York: Exposition Press.
  • Bierley, Paul E. 1984. The Works of John Philip Sousa. Integrity Press.
  • Bierley, Paul E. 2001. John Philip Sousa, American Phenomenon. Rev. ed. Miamiae: Warner Brothers Publications.
  • Bierley, Paul E. 2006. "The Incredible Band of John Philip Sousa." University of Illinois Press.
  • Delaphine, Edward S. 1983. John Philip Sousa and the National Anthem. Frederick, MD: Great Southern Press.
  • Lingg, Ann M. 1954. John Philip Sousa. Novi Eboraci: Henry Holt.
  • Newsom, John, ed. 1983. Perspectives on John Philip Sousa. Vasingtonae: Library of Congress.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]