Roman numeral 10000 CC DD.svg

Tuba

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Duae tubae in Fa.

Tuba, quae etiam fliscornu (contra)bassum[1] dicitur, est instrumentum musicum familiae aereae, factum de orichalco, consonum Fa, Mi♭, Do aut Si♭. Habet gravissimum, fuscum, rotundumque sonum. Fistula conica constat ex aere confecta, qua musicus, labiis in ostium angustius adhibitis aëreque efflato vibratis, canit, quo sonus longitudine fistulae, ipsius etiam vibratae, magnopere amplificetur. Tres, quattuor, vel quinque valvas secundum vim habere potest. Mechanica aequalis est trompae: valvae instrumenti per seriem maeandrorum aperiendam et claudendam fistulae longitudinem mutant, ut diversi gradus scalae canantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)