Ioannes Islay Francis

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Islay Francis
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Islay Francis: imago
Ioannes Islay Francis: imago
Nativitas: 15 Februarii 1924;
Obitus: 20 Martii 2012; Glasgovia
Patria: Britanniarum Regnum

Ioannes Islay Francis (natus die 15 Februarii 1924, mortuus[1] die 20 Martii 2012 Glasgoviae) fuit esperantista Britannicus, scriptor et paedagogus (magister linguae Anglicae).

Vita[recensere | fontem recensere]

Francis idiomate Zamenhofiano poesim, novellas, mythistorias pepigit. Insuper multis foliis (e.g. "Malgranda revuo", "La nica literatura revuo", "Esperanto en Skotlando") symbolas suas imprimendas tradidit. Anno 1942 motui Esperantico se aggregavit.

Inter Esperantici fautores gloriam nactus est poematum florilegio Kvaropo, ubi carmina cyclica propria praetitulata La Kosmo insunt. Id opus quoque in Indice librorum legendorum Esperanticorum habemus. In novellarum anthologia Vitralo textus contra tyrannidem, honesta simulata, vanitatem, potestatis imperiique cupiditatem eddidit. Insuper eius fabula Romanensis La granda kaldrono mentionis digna est, quam opus eius alterum in Indice esse constat.

Opera[recensere | fontem recensere]

Vitralo, 1960
  • Vitralo, novelaro, 1960
  • La granda kaldrono, mythistoria, 1978, rursus edidit Consociatio Scotorum Esperantica anno 2017 electronica versione[2]
  • Misio sen Alveno, fabula Milesia ficticia, 1982
  • Tri Rakontoj pri la Miljara Paco, novellae, 1998, in serie "Stafeto"
  • La Kastelo de Vitro, mythistoria phantastica, 2004
  • Kronprincedzino, fabula Romanensis, 2011, edidit Unio Flandrica Esperantica
  • Danco de Vivo kaj aliaj poemoj, 2012

Velut interpres[recensere | fontem recensere]

  • La Elbabila Koro, (Heroldo de Esperanto, 1 Martii 1962)
  • Rikardo Tria Shakesperii, Glasgow, Eldonejo Kardo, 1980

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]