Ioannes Heesters

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Heesters anno 1923

Ioannes Heesters (natus est die 5 Decembris 1903 in oppido Amersfoort, mortuus est die 24 Decembris 2011 in oppido Starnberg) fuit tenor et actor Nederlandicus, qui ab anno 1936 in Germania vixit. Ibi magni ductus est (e.g. gravissimum pretium cinematographicum Bambi decies vicit). Quod et in pelliculis Theodiscis tempore Nazistae dictaturae cecinerat, in sua quam annis 1940–1945 copiae Germaniae occupaverant, patria Nederlandia non iam gratus fuit. Heesters cum mortuus est, pro veterrimo orbis terrarum actore fuit. Annos nonaginta (1921–2011) in scaenis pelliculisque prodiit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!