Ioannes Cochanovius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Cochanovius in vitrea in Collegio Novo Universitatis Iagellonnicae


Ioannes Cochanovius, Polonice Jan Kochanowski, natus die 6 Iunii anno 1530, mortuus die 22 Septembris anno 1584, maximus poëta renascentiae Polonicae fuit.

In familia nobili insigni Corvinus, scriptorum notorum plena, in terra sendomiriensi habitante, ortus est. Filius Petri, frater poëtarum: Andreae et Nicolai ac patruus Petri fuit.

Cracoviae, Regiomonti, Pataviae atque fortasse Germaniae studuit. Primo in aulis optimatum servavit, denique secretarius regis Sigismundi Augusti factus est et in rebus publicis participavit. Tum in vico Silva Nigra (Polonice: Czarnolas) prope Radomiam insedit et cum Dorothea Podlodowska matrimonio se coniunxit.

Nunnulla poemata praeclara creavit. Maxima eorum sunt:

  • Fraszki – multa iocosa et seria epigrammata
  • Odprawa posłów greckich – tragoedia cum significatione ad politicam contemporalem
  • Pieśni – varia carmina: philosophica, politica, autobiographica nec non amorosa
  • Pieśń świętojańska o Sobótce – carmina bucolica
  • Proporzec albo Hołd pruski – historia conflictus Polonico-Cruciferosum
  • Psałterz DawidówLibri psalmorum paraphrasis
  • Satyr albo dziki mąż – critica vitiorum socialium
  • Szachy – opus heroicomicum
  • Treny – lyrica mortuae filiae Ursulae dedicata
  • Zgoda – adhortatio ad consensum politicum ac religiosum

Cochanovius etiam poemata Latina scripsit, quae sunt:

Wikisource-logo.svg Vide Ioannes Cochanovius apud Vicifontem.