Ioannes Bosco

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Iohannes Bosco
San Giovanni Bosco.jpg

Sacerdos
Natus 16 Augusti 1815
Mortuus 31 Ianuarii 1888
Patronus Iuventutis
Gloriole.svg Index Sanctorum

Ioannes Bosco, vulgo Don Bosco appellatus, fuit Italicus sacerdos Catholicus Romanus Ecclesiae Latinae, educator, et scriptor, qui se ad emendationem et educationem puerorum viariorum, iuvenum malefactorum, aliorumque iuvenum incommodorum vel alienatorum dedicavit, et rationes docendi adhibuit in amore potius quam castigatione conditas, propositum Salesianum Praeventivum Systema appellatum.[1]

Natus est Giovanni Melchiorre Bosco prope Castrum Novum Astensium in Archidioecese Taurinensi die 16 Augusti 1815.[2] Pueritiam egit asperam, et sacerdos creatus ad iuvenes educandos omnes suas vires contulit; congregationes praeterea fundavit quae eos artes et vitam Christianam docerent. Opuscula scripsit ad religionem tuendam et defendendam. Obiit Augustae Taurinorum die 31 Ianuarii 1888.[3][4] Eius sepulcrum ibidem in Basilica Sanctae Mariae Auxiliatricis Turinensi invenitur. Inter sanctos relatus est anno 1934, eiusque festum anno 1936 in Calendario Romano in diem 31 Ianuarii inscriptum est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Morrison 1999, p. 51. Quod Latine Classica fortasse Ratio Prohibens Salesiana appellatur.
  2. Lemoyne, Amadei & Ceria 1965–1988, Volume I, 1815–1840, p. 26.
  3. Coulter, Myers & Varacalli 2012, anno 1936.
  4. "Saint of the Day, 31 January: John Bosco," www.saintpatrickdc.org.