Ioannes Bayerus
E Vicipaedia
Constellatio Orionis in Uranometriam, Alexadri Mairi pictus.
Ioannes Bayerus[1], vulgo Johann Bayer (Rainae in Germania natus anno 1572; mortuus die 7 Martii 1625), fuit cartographus caelestis. Philosophiae studuit apud universitatem Ingolstadiensem; postea iurisconsultus in urbe Augusta Vindelicorum meruit. Hodie autem notus est ob atlantem stellarem titulo Uranometria, quem anno 1603 divulgavit. Ibi novam astrorum designationem primum evolvit, nobis nomine Bayer cha.[2] sive Litt. Bay.[3] cognitam; in tabulis enim catalogisque huius atlantis, stella litteris Graecis secundum constellationes indicantur.
Crater lunaris Bayer ex eo appellatus est. In oppido Rain et via et schola nomen de eo traxerunt.
Opera[recensere]
- 1603 - Uranometria, Augustae Vindelicorum. Textus interretialis
Vide etiam[recensere]
Notae[recensere]
- ↑ Ioannis Bayeri Rhainani (1603) Uranometria, Augustae Vindelicorum, Christophorus Mangus.
- ↑ Iohannis Flamsteedii (1725) Historiae Coelestis Britannicae vol. 3, Londini.
- ↑ Friderici Gulielmi Argelanderi (1843) Uranometria Nova, Berolini, Simonis Schropp et Soc.
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
| Haec stipula ad cartographiam spectat. Amplifica, si potes! |