Latinitas bona

Uranometria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Frontispicium Uranometriae anno 1603 editae.
Catalogus stellarum Ursae Minoris ex opere Uranometria.
Tabula sideris Leonis ex Uranometria Bayeri.

Uranometria est atlas et catalogus stellarum a Ioanne Bayero Rhainano Augustae Vindelicorum anno 1603 divulgatus. Uranometria prima omnium atlantum astronomicorum caelos et borealem et australem depingit. Bayerus in hoc libro novam designationem astrorum evolvit, nobis nomine Bayeri Character cognitam; in tabulis enim et catalogis huius atlantis, astra litteris Graecis secundum constellationes indicantur.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Uranometria; omnium asterismorum continens schemata, nova methodo delineata, aereis laminis expressa, Augustae Vindelicorum, Christophorus Mangus, 1603: Textus interretialis apud Bibliothecam Linda Hall; Frontispicium
  • Uranometria; omnium asterismorum continens schemata, nova methodo delineata, aereis laminis expressa, Ulmae, Sumptibus Iohannis Gorlini, 1661: reimpressa US Naval Observatory; Textus imperfectus huius editionis

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Cartographia Haec stipula ad cartographiam spectat. Amplifica, si potes!