Idiophonum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Kouxian, idiophonum crepitum.?
Copia laminae campaniles?, inter C2 et E4, idiophonum percussum (malleis pulsatum) vel idiophonum tritum (arcu vibratum).
Claves (scaena propinqua), idiophonum percussum.

Idiophonum est quodlibet instrumentum musicum quo sonus praesertim per vibrationem corporis ipsius instrumenti fieri potest, sine usu nervorum vel membranarum. Haec est prima ex quattuor principalibus instrumentorum classibus in Hornbostel-Sachsiano classificatione instrumentorum musicorum schemate descriptis. In schemate Victoris Caroli Mahillon, nunc obsoleto, hic instrumentorum grex autophona appellatus erat.

Plurima instrumenta percussionalia quae non sunt tympana sunt idiophona. Systema Hornbostel-Sachs idiophona in quattuor subcategorias principales digerit. Prima categoria est idiophona percussa (aliquando idiophona concussa appellata), quae plurima comprehendunt familiarissima instrumenta percussionalia non tympana, inter quae sunt omnia idiophona quae vibrare fiunt percussa, vel recte cum bacillo vel manu (e.g., stipes ligneus, crater cantans, tympanum linguae chalybis, triangulum, marimba), vel oblique, radendo aut quassando (e.g., maracae et flexatonus). Varia genera campanarum in ambas categorias digeri possunt.

Tres aliae subdivisiones, rariores, sunt idiophona crepita,? e.g., arpa Iudaeorum, cactus amplificatus, kouxian, dan moi, capsa musica, mbira (lamellophonum); idiophona flata, quorum sunt paucissima exempla, quorum unum est Aeolsklavier ; et idiophona trita, sicut crater cantans, harmonica vitrea, arpa vitrea, mensa vertens, verrophonum, daxophonum, styrophonum, serra musica, et fides clavorum (res metallicae vel ligneae arcu tritae).[1]

Aliae classificationes sex subcategoriis principalibus utuntur: idiophona concussionis sunt instrumenta quae sonum facere possunt contra se percussa. Idiophona percussionis sonum facere possunt re aliena non vibrante percussa. Inter res non vibrantis sunt mallei percussionales, mallei, et malleoli.[2]

Idiophona materiebus quae sonos unicos offerunt fabricantur. Plurima vitro, metallo, fictilibus, et ligno efficiuntur. Idiophona in orchestra classica Occidentali pars habentur sectionis percussionalis.

Nonnulla idiophona quae usitate percutiuntur, sicut stipulae? vibraphonorum et cymbala, etiam arcu vibrari possunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Don Michael Rendel, ed., The New Harvard Dictionary of Music, 1986.
  2. "Idiophones", The Most Comprehensive Music Technology Glossary, www.sweetwater.com.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad idiophona spectant.


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!