Latinitas nondum censa

Andreas Lih

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Andreas Lih apud congressum Wikimania iuxta Taipeium die 3 Augusti 2007

Andreas Lih (Andrew Lih, 酈安治) est eruditus et scriptor de mediis vulgatoriis novis, Civitatum Foederatarum nativus, hodie Pechini incola.

Andreas Lih fuit ab anno 1990 usque ad 1993 investigator de re informatica apud AT&T Bell Laboratories. Anno 1994 situm interretialem NY.com condidit;[1] fuit postea professor adiunctus artis diurnariae apud Universitatem Columbiae usque ad annum 2000, deinde in eadem universitate investigator laboratorii adumbrationis interactivae (Interactive Design Lab).

Ab anno 2003 fuit professor adsociatus rerum diurnariarum apud universitatem Hongkongensem. Eodem tempore Vicipaedia Anglica usus est magistratumque tenuit. Primus omnium Vicipaediam ad discipulos exercendos adhibuit, qui anno 2003 vel octoginta universitatis Hongkongensis alumnos paginas creare iubuit de patria.[2] Hodie, Pechini incola, investigator est et vitae interretialis Sinarum et obstructionis situum externorum (sive, ut dicunt, "Muri magni Sinensis incendiarii", Great Firewall of China).[3] Hebdomadaliter dirigit colloquia percontativa interretialia quorum titulus est Wikipedia Weekly. Anno 2009, primus auctorum Anglice scribentium, librum de origine et progressu Vicipaediae divulgavit, titulo The Wikipedia Revolution.

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Andream Lih spectant.