Latinitas bona

Iacobus Locher

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Monumentum Iacobo Locher et Stultiferae Navi Ehingae dicatum

Iacobus Locher, ab aequalibus Philomusus appellatus, fuit philologus et humanista Germanus, qui ab anno 1471 ad 1528 vixit.

Vita[recensere | fontem recensere]

De pueritia Iacobi parum cognovimus praeterquam quod Ehingae ex nobilibus sed inopibus parentibus natus, anno 1483 in domum immigravit Conradi Locher patrui, ut Ludum Latinum Ulmensem frequentaret. Finitis scholae studiis apud Universitatem Basiliensem, per unum annum Sebastianum Brant audivit praeceptorem; deinde anno 1488 Friburgi versatus ab anno 1489 Ingolstadi philosophos praesertim scholasticos, theologos iurisque consultos audivit.

Anno 1492, Iacobus Locher Italiam profectus passim peregrinavit, donec inde ab 1495 eum iterum Friburgi invenimus, ubi anno 1497 ab imperatore Maximiliano I factus est poeta laureatus. Eodem anno panegyricum ad Regem Maximilianum edidit, quo opere Turcophobico de Musulmanorum periculo tractavit.[1] Etiam eodem anno Narrenschiff, librum satiricum ab Sebastiano Brant anno 1494 conscriptum, in Latinum sermonem elaboravit simulque et Basiliae et Argentorati in lucem proferendum curavit. Quo opere, Stultifera navis vocato, posteritatem famamque sibi meruit.

Anno 1498, post Conradum Celtis Ingolstadi factus est professor artis oratoriae et poeticae, sed a Georgio Zingel aliisque theologis scholasticis Ingolstadiensibus severius oppressus iam anno 1503 Friburgum profectus est, ubi successor Udalrici Zasii ad tempus est factus. Friburgi Apologia, libello satis contumelioso, in Georgium Zingel est invectus. Quam ob rem ab Senatu Academico Friburgensi missum factus anno 1506 Ingolstadium rediit, ubi suas cum theologia scholastica controversias exposuit tribus voluminibus, quae Vitiosa sterilis Mulae ad Musam roscida lepiditate praeditam comparatio inscripsit. Apud Ingolstadiensem universitatem viginti fere annos docendi munere functus est. Quibus annis Ingolstadium fuit domicilium humanisticae eruditionis Germanicae.

Praeter opera iam laudata etiam Grammaticam novam (1495) aliasque artes ad usum studiosorum conscripsit, nec non fabulas dramaticas, hymnos, elegias, carmina lyrica. Mortuus est Ingolstadi die 4 Decembris 1528.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Locher, Libri Panegyrici ad Regem: Tragoedia de Turcis et Soldano: Dialogus de Heresiarchis. Strassburg, Johann Grüninger, 1497.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dietl, Cora (2005) Die Dramen Jacob Lochers und die frühe Humanistenbühne im süddeutschen Raum. De Gruyter, Berlin & New York.
  • Mertens, Dieter (1987) Jacobus Locher Philomusus als humanistischer Lehrer der Universität Tübingen. Bausteine zur Tübinger Universitätsgeschichte 3, 11-38 (Textus electronicus)

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

  • Poematia - Carmina ab Iacobo Locher exarata.