Homo superior

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Homo superior est figura philosophica, qua homo perfectus, qui enim condicionem vulgorum? hominum superaverit, nominatur. Longe notissima inter omnes interpretationes scriptorum, qui illa usi sunt, est illa Friderici Nietzsche.

Historia[recensere | fontem recensere]

Nomine hominis superioris volventibus annis variis cum significationibus utebatur.

Antiquitas[recensere | fontem recensere]

Primus Dionysius Halicarnassensis saeculo primo a.C.n. in suis operibus nomine hyperanthropos usus est. Dein Lucianus Samosatensis eandem vocabulam adhibuit, cum humilitatem etiam potentissimorum hominum, ubi primum in regnum tenebrosum descensuri essent, irrisit. Etiam temporibus recentioribus multi easdem res tractabant, horum notissimi sunt Herder et Goethe.

Apud Fridericum Nietzsche[recensere | fontem recensere]

Fridericus Nietzsche, 1882

Philosophus etiamsi primo iuveni aetate Domino Byron nomen hominis superioris tribuit, solum multis annis post in libro "Sic dixit Zoroaster" rationem suam exposuit, videlicet, ut generi mortali opus sit corrigendo atque emendando novum hominis statum adipisci. Quem Nietzsche hominem superiorem (Theodisce Übermensch) nominat, quod sua sententia et ad mentem et corpus hominis attinet.

Nazismus[recensere | fontem recensere]

Quod Nietzsche in cogitationibus suis non solum ad mentem sed etiam ad speciem hominis superioris animum vertit propagatoribus ideologiae Nazisticae facultatem dedit, ut philosophum doctrinis eorum quasi consensisse affirmare possent, etsi Nietzsche ipse nationalismum semper recusavit et immo irrisit. Soror autem eius, nomine Elisabetha Foerster-Nietzsche, cum adiutrix causae nationalisticae esset nihilominus hanc interpretationem propagavit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]